Charter Document - 02560672
| Charter Number: | 02560672 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1191 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxon[efordiam] die martis in festo sancte Agathe virginis anno secundo regni regis Ricardi coram Godefr[ido] Winton[iensi] episcopo et Henrico de Cornhill et Roberto de Witef[eld] et Michaele Belet et magistro Thoma de Husseburn et Hugone Pipard et coram aliis baronibus et fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter Thomam de Samford et Hugonem abbatem Rading[ensem] et conventum eiusdem loci et Willelmum monachum predicti abbatis quem idem abbas et conventus de Rading[ia] posuerunt loco suo in curia domini regis ad lucrandum vel perdendum de servitio unius hyde terre in Bleobyr unde placitum fuit inter eos in curia domini regis et quod servitium predictus abbas et conventus de Rading[ia] clamaverunt sicut ius ecclesie sue Scilicet quod predictus Thomas de Sanf[ord] recognovit predictum servitium esse ius ecclesie de Rading[ia] Et pro hac recognitione predictus abbas et conventus de Rading[ia] concesserunt eidem Thome de Samf[ord] et heredibus suis totam predictam hydam terre cum pertinentiis in Bleobyr tenendum de se et successoribus suis et de ecclesia de Rading[ia] per servitium x solidorum annuatim pro omni servitio ad duos terminos anni persolvendorum videlicet ad Pascha v solidis et ad festum sancti Michaelis v solidis Et inde cepit predictus abbas homagium prefati Thome de Samford
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxon[efordiam] die martis in festo sancte Agathe virginis anno secundo regni regis Ricardiname coram Godefr[ido] Winton[iensi] episcoponame et Henrico de Cornhillname et Roberto de Witef[eld]name et Michaele Beletname et magistro Thoma de Husseburnname et Hugone Pipardname et coram aliis baronibus et fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter Thomam de Samfordname et Hugonem abbatem Rading[ensem]name et conventumname eiusdem loci et Willelmum monachumname predicti abbatisname quem idem abbasname et conventus de Rading[ia]name posuerunt loco suo in curia domini regis ad lucrandum vel perdendum de servitio unius hyde terre in Bleobyr unde placitum fuit inter eos in curia domini regis et quod servitium predictus abbasname et conventus de Rading[ia]name clamaverunt sicut ius ecclesie sue Scilicet quod predictus Thomas de Sanf[ord]name recognovit predictum servitium esse ius ecclesie de Rading[ia] Et pro hac recognitione predictus abbasname et conventus de Rading[ia] concesserunt eidem Thome de Samf[ord]name et heredibus suis totam predictam hydam terre cum pertinentiis in Bleobyr tenendum de se et successoribus suis et de ecclesia de Rading[ia] per servitium x solidorumnumeral annuatim pro omni servitio ad duos terminos anni persolvendorum videlicet ad Pascha v solidisnumeral et ad festum sancti Michaelis v solidisnumeral Et inde cepit predictus abbasname homagium prefati Thome de Samfordname
