Charter Document - 02560671
| Charter Number: | 02560671 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reading Abbey Cartularies |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1156 - 1159 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f25v,p54) |
Charter:
Henricus rex Anglie et dux Norm[annie] et Aquit[anie] et comes Andeg[avie] omnibus hominibus abbatis et monachorum Rading[ensium] de Bleoberia salutem Mando vobis et precipio quod in pace et libere et honorifice obediatis et serviatis et rectitudines vestras plenaria faciatis abbati et monachis meis de Rading[ia] sicut homines eorum de Rading[ia] et de aliis terris suis eis melius et plenius et honorificentius obediunt et serviunt Quod nisi feceritis precipio quod abbas et monachi vos iusticient per catalla vestra Et si ipsi vos iusticiare non poterint iusticia mea vos iusticiet ut eis obediatis et serviatis sicut dominis vestris Testibus domina Imperatrice et Roberto de Novo Burgo Apud Rothomagum
