Charter Document - 02550459

Charter Document - 02550459


Charter Number: 02550459
Cartulary Title: Stoke-by-Clare Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo prima facta fuit hec conuentio inter Ricardum priorem de Stok et eiusdem loci conuentum et fratrem Hugonem de Alneto priorem fratrum hospitalis Ierosolem et fratres eiusdem domus super omnibus decimis maioribus et minoribus totius dominici de Herrefeld et super omnibus decimis essartorum tenementi de Herrefeld uidelicet quod predicti prior et conuentus de Stokes omnes decimas predictas memoratis priori et fratribus hospitalis Ierosolem dimiserunt et concesserunt tenenda et pacifice possidendas inperpetuum reddendo inde annuatim prefatis priori et conuentui de Stok inperpetuum triginta solidos sterlingorum duobus anni terminis in domo hospitalis predicti apud Fontem Clericorum uidelicet medietatem quarta dominica post festum Sancti Michaelis et aliam medietatem quarta dominica post Diem Pasche ita quidem quod predicti prior et conuentus de Stok in predictis decimis nichil iuris de cetero sibi poterunt uendicare nisi tamen triginta solidos predictos nisi forte predicti fratres hospitalis ab ipsorum triginta solidorum solutione cessauerint Ut igitur hec conuentio perpetue stabilitatis robur optineat presens pagina de communi partium assensu sigillis utriusque capituli roboratur Hiis testibus Roberto de Taxtede et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Anno Dominice Incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo prima facta fuit hec conuentio inter Ricardum priorem de Stokname et eiusdem loci conuentumname et fratrem Hugonem de Alneto priorem fratrum hospitalis Ierosolemname et fratresname eiusdem domus super omnibus decimis maioribus et minoribus totius dominici de Herrefeld et super omnibus decimis essartorum tenementi de Herrefeld uidelicet quod predicti priorname et conuentus de Stokesname omnes decimas predictas memoratis prioriname et fratribus hospitalis Ierosolemname dimiserunt et concesserunt tenenda et pacifice possidendas inperpetuum reddendo inde annuatim prefatis prioriname et conuentui de Stokname inperpetuum triginta solidos sterlingorum duobus anni terminis in domo hospitalis predicti apud Fontem Clericorum uidelicet medietatem quarta dominica post festum Sancti Michaelis et aliam medietatem quarta dominica post Diem Pasche ita quidem quod predicti priorname et conuentus de Stokname in predictis decimis nichil iuris de cetero sibi poterunt uendicare nisi tamen triginta solidos predictos nisi forte predicti fratres hospitalisname ab ipsorum triginta solidorum solutione cessauerint Ut igitur hec conuentio perpetue stabilitatis robur optineat presens pagina de communi partium assensu sigillis utriusque capituli roboratur Hiis testibus Roberto de Taxtedename et aliis