Charter Document - 02550356
Charter Number: | 02550356 |
---|---|
Cartulary Title: | Stoke-by-Clare Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conuentio facta inter Mariam filiam Ricardi Lepoer de Bures ex una parte et Willelmum de Blaueni et Margeriam uxorem suam ex altera parte die Iohannis proxima ante Annuntiationem Beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo septimo in capella Beate Marie apud Bures coram domino Roberto de Borham et aliis domini regis fidelibus uidelicet quod dicta Maria in pura et propria uiduitate sua concessit et dedit dictis Willelmo de Blaueni et Margerie uxori sue et eorum heredibus uel assignatis eorum totum mesuagium suum una cum tota terra sua et omnibus aliis pertinentiis suis in uilla de Bures prout in carta eorum de feffamento ad ea confecta continetur ita tamen quod dicti Willelmus et Margeria uxor sua et heredes eorum uel eorum assignati dicte Marie quam diu uixerit uictum uestitum et omnia necessaria secundum quod prouiderint et utilitati utriusque partis possit expedire rationabiliter atque honorifice debent inuenire Ad hanc autem conuentionem fideliter et sine dolo obseruandam utraque pars affidauit et se iurisdictioni ecclesiastici eiusdem loci omni cauellatione atque appellatione remota sub pena decem marcarum obligauit si in aliquo contra formam dicte conuentionis errauerit et pro maiori securitate habend dicte partes presens scriptum sigillorum suorum munimine roborauerunt
Markups
Names Markup:
Hec est conuentio facta inter Mariam filiam Ricardi Lepoer de Buresname ex una parte et Willelmum de Blaueniname et Margeriam uxoremname suam ex altera parte die Iohannis proxima ante Annuntiationem Beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo septimo in capella Beate Marie apud Bures coram domino Roberto de Borhamname et aliis domini regis fidelibus uidelicet quod dicta Marianame in pura et propria uiduitate sua concessit et dedit dictis Willelmo de Blaueniname et Margerie uxoriname sue et eorum heredibus uel assignatis eorum totum mesuagium suum una cum tota terra sua et omnibus aliis pertinentiis suis in uilla de Bures prout in carta eorum de feffamento ad ea confecta continetur ita tamen quod dicti Willelmusname et Margeria uxorname sua et heredes eorum uel eorum assignati dicte Mariename quam diu uixerit uictum uestitum et omnia necessaria secundum quod prouiderint et utilitati utriusque partis possit expedire rationabiliter atque honorifice debent inuenire Ad hanc autem conuentionem fideliter et sine dolo obseruandam utraque pars affidauit et se iurisdictioni ecclesiastici eiusdem loci omni cauellatione atque appellatione remota sub pena decem marcarum obligauit si in aliquo contra formam dicte conuentionis errauerit et pro maiori securitate habend dicte partes presens scriptum sigillorum suorum munimine roborauerunt