Charter Document - 02550256

Charter Document - 02550256


Charter Number: 02550256
Cartulary Title: Stoke-by-Clare Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1218
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

sciant presentes et futuri quod ego Hamo Capra concessi et presenti carta mea confirmaui et penitus de me et heredibus meis inperpetuum remisi et quietum clamaui Deo et Sancto Iohanni Baptiste de Stok et monachis ibidem Deo seruientibus donationem illam et quietantiam quam pater meus dictis monachis fecit de iure et clamio quod dicebat se habere et ego post eum dicebam me habere in piscatura de Sturemere sicut carta patris mei testatur pro salute mea et omnium meorum ita quod nec heredes mei nec ulli meorum inperpetuum per batellum uel alio modo causa piscandi in piscaturam predictam intrare poterimus Et ut hec mea confirmatio et totius iuris remistio perpetuam optineat firmitatem eam presenti scripto sigilli mei apentione communito dignum duxi protestandam Actum anno gratie mcc octavo decimo mense Augusti apud Sanctum Edmundum Hiis testibus Iacobo de Uabend Iohanne arbelestario et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




sciant presentes et futuri quod ego Hamo Capraname concessi et presenti carta mea confirmaui et penitus de me et heredibus meis inperpetuum remisi et quietum clamaui Deo et Sancto Iohanni Baptiste de Stokname et monachisname ibidem Deo seruientibus donationem illam et quietantiam quam pater meus dictis monachisname fecit de iure et clamio quod dicebat se habere et ego post eum dicebam me habere in piscatura de Sturemere sicut carta patris mei testatur pro salute mea et omnium meorum ita quod nec heredes mei nec ulli meorum inperpetuum per batellum uel alio modo causa piscandi in piscaturam predictam intrare poterimus Et ut hec mea confirmatio et totius iuris remistio perpetuam optineat firmitatem eam presenti scripto sigilli mei apentione communito dignum duxi protestandam Actum anno gratie mcc octavo decimodate mense Augusti apud Sanctum Edmundum Hiis testibus Iacobo de Uabendname Iohanne arbelestarioname et aliis