Charter Document - 02541140

Charter Document - 02541140


Charter Number: 02541140
Cartulary Title: Sibton Abbey Cartularies and Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1229
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in die Inventionis Sancte Crucis anno regni regis Henrici filii regis Johannis tertiodecimo coram Thoma de Multon[] Stephano de Segraue Roberto de Lexinton[] Thoma de Kanuill[] iustic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Mariam de Valeynes petentem et Constantinum abbatem de Sibeton[] tenentem de tertia parte triginta acrarum terre cum pertinentiis in Westleueton[] quam tertiam partem eadem Maria clamabat esse de rationabili dote sua quia eam exigebat de libero tenemento quod fuit Walteri de Waleynes quondam viri sui in eadem villa et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Maria remisit et quietum clamavit de se predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue Sancte Marie de Sybeton[] totum ius et clamium quod habuit in predicta tertia parte terre cum pertinentiis nomine dotis imperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem abbas dedit et concessit predicte Marie quatuordecim solidos sterlingorum percipiendos annuatim tota vita sua apud Westleueton[] per manum predicti abbatis et successoribus suis scilicet ad festum Sancti Michaelis septem solidos et ad Pascha septem solidos et si forte contingat quod predictus abbas vel successores sui in solutione predictorum quatuordecim solidorum ad aliquem terminum defecerint bene licebit predicte Marie distringere predictum abbatem et successores suos per catalla inventa in predictis triginta acris terre in Westleueton[] usque ad plenam solutionem predictorum quatuordecim solidorum et post mortem predicte Marie idem abbas et successores sui erunt quiete de solutione predictorum quatuordecim solidorum imperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regisname apud Westmonasterium in die Inventionis Sancte Crucis anno regni regis Henrici filii regis Johannis tertiodecimodate coram Thoma de Multonname[] Stephano de Segrauename Roberto de Lexintonname[] Thoma de Kanuill[] iusticname[] et aliis domini regisname fidelibus tunc ibi presentibus inter Mariam de Valeynesname petentem et Constantinum abbatem de Sibetonname[] tenentem de tertia parte triginta acrarum terre cum pertinentiis in Westleueton[] quam tertiam partem eadem Marianame clamabat esse de rationabili dote sua quia eam exigebat de libero tenemento quod fuit Walteri de Waleynes quondam viri suiname in eadem villa et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Marianame remisit et quietum clamavit de se predicto abbatiname et successoribus suis et ecclesie sue Sancte Marie de Sybetonname[] totum ius et clamium quod habuit in predicta tertia parte terre cum pertinentiis nomine dotis imperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem abbasname dedit et concessit predicte Mariename quatuordecim solidos sterlingorum percipiendos annuatim tota vita sua apud Westleueton[] per manum predicti abbatisname et successoribus suis scilicet ad festum Sancti Michaelis septem solidos et ad Pascha septem solidos et si forte contingat quod predictus abbasname vel successores sui in solutione predictorum quatuordecim solidorum ad aliquem terminum defecerint bene licebit predicte Mariename distringere predictum abbatemname et successores suos per catalla inventa in predictis triginta acris terre in Westleueton[] usque ad plenam solutionem predictorum quatuordecim solidorum et post mortem predicte Mariename idem abbasname et successores sui erunt quiete de solutione predictorum quatuordecim solidorum imperpetuum