Charter Document - 02540957

Charter Document - 02540957


Charter Number: 02540957
Cartulary Title: Sibton Abbey Cartularies and Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1243
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabis Sancti Hillario anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo septimo coram Roberto de Lexinton[] Jollano de Neuill[] et Roberto de Esseburn[] iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Simonem de Thoftes custodem hospitali Beate Marie ad pontem Teford[] querentem et Constantinum abbatem de Sibeton[] deforcientem de tribus marcis et dimidia argenti que eidem custodi aretro fuerint de annuo redditu viginti et trium solidorum et quatuor denariorum que idem abbas ei debuit et inde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbas recognovit et concessit pro se et successoribus suis quod ipsi decetero reddent singulis annis eidem custodi et successoribus suis et fratribus predicti hospitali viginti solidos sterlingorum apud Teford[] ad duos terminos de tenemento quod idem abbas prius tenuit de Matillda Sorel in Croxton[] scilicet medietatem ad Annunciationem Beate Marie et alteram medietatem ad festum Sancti Michaelis pro omni servitio et exactione Et pro hac recognitione concessione fine et concordia idem custos remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et predictis fratribus eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Sibeton[] superplusagium predicti redditus quem exigebat versus eumdem abbatem et similiter omnia predicta arreragia predicti redditus usque ad diem que hec concordia facta fuit

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regisname apud Westmonasterium in octabis Sancti Hillario anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo septimodate coram Roberto de Lexintonname[] Jollano de Neuillname[] et Roberto de Esseburn[] iusticiariisname et aliis domini regisname fidelibus tunc ibi presentibus inter Simonem de Thoftes custodem hospitali Beate Marie ad pontem Tefordname[] querentem et Constantinum abbatem de Sibetonname[] deforcientem de tribus marcis et dimidia argenti que eidem custodi aretro fuerint de annuo redditu viginti et trium solidorum et quatuor denariorum que idem abbasname ei debuit et inde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbasname recognovit et concessit pro se et successoribus suis quod ipsi decetero reddent singulis annis eidem custodiname et successoribus suis et fratribus predicti hospitaliname viginti solidos sterlingorum apud Teford[] ad duos terminos de tenemento quod idem abbasname prius tenuit de Matillda Sorelname in Croxton[] scilicet medietatem ad Annunciationem Beate Marie et alteram medietatem ad festum Sancti Michaelis pro omni servitio et exactione Et pro hac recognitione concessione fine et concordia idem custosname remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et predictis fratribusname eidem abbatiname et successoribus suis et ecclesie sue de Sibetonname[] superplusagium predicti redditus quem exigebat versus eumdem abbatemname et similiter omnia predicta arreragia predicti redditus usque ad diem que hec concordia facta fuit