Charter Document - 02530844
Charter Number: | 02530844 |
---|---|
Cartulary Title: | Sibton Abbey Cartularies and Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Petition |
Date: | 1243 - 1245 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Petrus filius Rogeri filii Osberti karissimo amico suo Waltero de Dufford salutem et sincerum dilectionis affectum Quoniam redditum sex denariorum quos pater meus vobis reddere consuevit de terra que vocatur Wlmerescroft et mesuagio quondam quod fuit Alicie de Waresle in Burichescroft et dimidia acra terre cum omnibus pertinentiis suis in Wenhaueston[] et ego reddere debui pro anima patris mei et matris mee et pro omnium antecessorum et successorum meorum salute nec non et caritatis intuitu abbati et conventui de Sybeton[] in liberam et perpetuam elemosinam sine ullo retenemento contuli sicut carta mea quam inde habent testatur vobis supplico quatinus ipsos ut de vobis dictum tenementum teneant sine difficultate permittatis pro certo scientes quod eisdem monachis in hac parte feceritis mihi factum reputabo tantum si placet inde facietis quod vobis tenear ad gratiarum actiones Valete
Markups
Names Markup:
Petrus filius Rogeri filii Osbertiname karissimo amico suo Waltero de Duffordname salutem et sincerum dilectionis affectum Quoniam redditum sex denariorum quos pater meus vobis reddere consuevit de terra que vocatur Wlmerescroft et mesuagio quondam quod fuit Alicie de Wareslename in Burichescroft et dimidia acra terre cum omnibus pertinentiis suis in Wenhaueston[] et ego reddere debui pro anima patris mei et matris mee et pro omnium antecessorum et successorum meorum salute nec non et caritatis intuitu abbatiname et conventui de Sybetonname[] in liberam et perpetuam elemosinam sine ullo retenemento contuli sicut carta mea quam inde habent testatur vobis supplico quatinus ipsos ut de vobis dictum tenementum teneant sine difficultate permittatis pro certo scientes quod eisdem monachisname in hac parte feceritis mihi factum reputabo tantum si placet inde facietis quod vobis tenear ad gratiarum actiones Valete