Charter Document - 02530491
Charter Number: | 02530491 |
---|---|
Cartulary Title: | Sibton Abbey Cartularies and Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation, Protection |
Date: | 1178 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Johannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Cum ex pastoratus nostri officio universis regimini nostro commissis episcopali sollicitudine providere teneamur specialius tamen et propentius eos qui ad artiorem vite frugem convolaverunt et claustralis discipline districtionem elegerunt fovere nos convenit et protegere et eorum iura episcopalis auctoritatis munimine corroborare ne aliquando perversitas alicuius vel temeritatis presumptio eorum paci et quieti perturbationem pariat aut molestiam Proinde omnibus notum esse volumus quod nos monasterium Sancte Marie de Sybton[] et dilectos filios nostros monachos et fratres ibidem Deo servientes et servituros in nostrum et sancte Norwicensis ecclesie protectionem suscepimus idem monasterium fratribus ibidem secundum regulam Beati Benedicti viventibus et victuris et omnia iura sua et possessiones quas in presentem possident iuste adquisitas eis confirmantes quarum has ex nomine duximus exprimandas videlicet locum ipsum in quo idem monasterium situm est cum omnibus appenticiis suis in terris cultis et incultis in pratis pascuis et nemoribus in humagiis et redditibus cum iure advocationis eiusdem ville et cum omni iure eidem loci pertinente quem admodum Willelmus filius Roberti eiusdem monasterii fundator suis cartis statuit et confirmavit et sicut in carta domini regis noscitur contineri et terram quam comes Conanus eidem contulit monasterio in Pesehala sicut eius carta testatur terram quoque quam Hamo de Thorpeland[] et Ricardus filius eius dederunt in Sybetuna quem admodum in ipsorum scriptis continetur terram etiam quam Radulfus filius Normanni dedit et escambias terrarum cum illo factas sicut in illius scripto habetur nec non et terra quam Willelmus de Faraham in Wrabetuna et in Pesehala et quam Radulfus de Glanuilla in Pesehala quamque etiam Rogerus de Glanuilla in Stikinggeland et quam Thomas de Hopetuna in eadem villa et quam Willelmus de Thorp in Hefingham et Oliuer de Vallibus in Chedestan in eodem monasterio contulerunt sicut in eorum cartis noscitur contineri Tenuras quoque suas secundum conventiones inde factas et scriptorum munimine roboratas cum his de quorum tenementis esse dinoscuntur similiter et conventiones de concambiis et divisis terrarum rationabiliter factas quemadmodum in suis scriptis continetur Terram vero de Cukeleia cum omnibus pertinentiis suis in bosco et plano in pratis et pascuis et in omnibus rebus et terram de Derneford cum omnibus appenticiis suis quemadmodum in cartis donatorum noscitur contineri nostra nihilominus auctoritate prefato monasterio confirmavimus Grangiam quoque de Kenet cum omnibus pertinentiis suis in terris pratis et pascuis in aqua et molendinis de feudo Walteri le Franceis et terram de feodo Nicholai de Kenet et in Sudhet terram de feodo Gileberti et terram de feodo Ricardi de Bolonia cum communi pastura eiusdem ville et terram de Wedrescroft de feodo comitis de Clara cum pastura ab eodem comite concessa sicuti carte donatorum testantur sepedicto monasterio confirmavimus Preterea terrulas et redditus et predia in Dunewico et in Norwico sive alibi collatione fidelium loco predicto in elemosinam canonice concessa sive in futurum Deo opitulante concedenda Pagine huius munimine ac nostri sigilli impressione roborata firmavimus districtius inhibentes ne alicuius levitatis vel malignitatis occasione quisquam contra hanc confirmationem nostram venire presumat quod si a quoquam presumptum fuerit se Dei Omnipotentis et Beate et gloriose Virginis Marie indignationem et nostram noverit incursurum Datum anno ab Incarnatione Domini millesimo septuagesimo octavo
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis Johannesname Dei gratia Norwicensis episcopusname salutem in Domino Cum ex pastoratus nostri officio universis regimini nostro commissis episcopali sollicitudine providere teneamur specialius tamen et propentius eos qui ad artiorem vite frugem convolaverunt et claustralis discipline districtionem elegerunt fovere nos convenit et protegere et eorum iura episcopalis auctoritatis munimine corroborare ne aliquando perversitas alicuius vel temeritatis presumptio eorum paci et quieti perturbationem pariat aut molestiam Proinde omnibus notum esse volumus quod nos monasterium Sancte Marie de Sybtonname[] et dilectos filios nostros monachosname et fratresname ibidem Deo servientes et servituros in nostrum et sancte Norwicensis ecclesie protectionem suscepimus idem monasterium fratribusname ibidem secundum regulam Beati Benedicti viventibus et victuris et omnia iura sua et possessiones quas in presentem possident iuste adquisitas eis confirmantes quarum has ex nomine duximus exprimandas videlicet locum ipsum in quo idem monasteriumname situm est cum omnibus appenticiis suis in terris cultis et incultis in pratis pascuis et nemoribus in humagiis et redditibus cum iure advocationis eiusdem ville et cum omni iure eidem loci pertinente quem admodum Willelmus filius Roberti eiusdem monasterii fundatorname suis cartis statuit et confirmavit et sicut in carta domini regisname noscitur contineri et terram quam comes Conanusname eidem contulit monasterio in Pesehala sicut eius carta testatur terram quoque quam Hamo de Thorpelandname[] et Ricardus filius eiusname dederunt in Sybetuna quem admodum in ipsorum scriptis continetur terram etiam quam Radulfus filius Normanniname dedit et escambias terrarum cum illo factas sicut in illius scripto habetur nec non et terra quam Willelmus de Farahamname in Wrabetuna et in Pesehala et quam Radulfus de Glanuillaname in Pesehala quamque etiam Rogerus de Glanuillaname in Stikinggeland et quam Thomas de Hopetunaname in eadem villa et quam Willelmus de Thorpname in Hefingham et Oliuer de Vallibusname in Chedestan in eodem monasterioname contulerunt sicut in eorum cartis noscitur contineri Tenuras quoque suas secundum conventiones inde factas et scriptorum munimine roboratas cum his de quorum tenementis esse dinoscuntur similiter et conventiones de concambiis et divisis terrarum rationabiliter factas quemadmodum in suis scriptis continetur Terram vero de Cukeleia cum omnibus pertinentiis suis in bosco et plano in pratis et pascuis et in omnibus rebus et terram de Derneford cum omnibus appenticiis suis quemadmodum in cartis donatorum noscitur contineri nostra nihilominus auctoritate prefato monasterioname confirmavimus Grangiam quoque de Kenet cum omnibus pertinentiis suis in terris pratis et pascuis in aqua et molendinis de feudo Walteri le Franceisname et terram de feodo Nicholai de Kenetname et in Sudhet terram de feodo Gilebertiname et terram de feodo Ricardi de Bolonianame cum communi pastura eiusdem ville et terram de Wedrescroft de feodo comitis de Claraname cum pastura ab eodem comitename concessa sicuti carte donatorum testantur sepedicto monasterioname confirmavimus Preterea terrulas et redditus et predia in Dunewico et in Norwico sive alibi collatione fidelium loco predicto in elemosinam canonice concessa sive in futurum Deo opitulante concedenda Pagine huius munimine ac nostri sigilli impressione roborata firmavimus districtius inhibentes ne alicuius levitatis vel malignitatis occasione quisquam contra hanc confirmationem nostram venire presumat quod si a quoquam presumptum fuerit se Dei Omnipotentis et Beate et gloriose Virginis Marie indignationem et nostram noverit incursurum Datum anno ab Incarnatione Domini millesimo septuagesimo octavo