Charter Document - 02521280
Charter Number: | 02521280 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos frater Chunradus dictus abbas et conventus ecclesie de Raitenhoslach omnibus in perpetuum Cum ea que fiunt in tempore labantur cum tempore expedit ut ea que aguntur scripture testimonio confirmentur Hinc est quod notum esse volumus universis hoc scriptum intuentibus quod nos de voluntate unanimi et consensu pro utilitate ecclesie nostre per quoddam predium nostrum dictum Od circa Ried cum ecclesia in Ranshouen pro duobus prediis incultis eiusdem ecclesie Aettenperg et Gugling sitis in parrochia Veuchten concambium fecimus que in nostram transierunt liberaliter possessionem Ne igitur a posteris super tali concambio lis vel calumpnia valeat suboriri memorate ecclesie in Ranshouen hanc cartam dedimus sigilli nostri robore communitam Huius rei testes sunt fratres Wern[hardus] prior H[ainricus] subprior Boz[anus] cellerarius Perchtoldus Hiltprandus H[ainricus] servitor Ch[unradus] Wien[nensis] Fridricus Otto Hutarius et alii quam plures viri ydonei et fide digni Acta sunt hec anno domini MCCLXXXX Ambrosii episcopi et confessoris