Charter Document - 02521010

Charter Document - 02521010


Charter Number: 02521010
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155 - 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Quia vero prefati fratres in eadem parochia redditus aliquos habent ut de eisdem reditibus nulle decime ab eis exigantur cum essemus Muldorf talem confirmationem in manus nostras suscepimus ut fratres plebano singulis annis LXXX denarios Lofenses persolvant nec ab aliquo plebano per decimarum exactionem inquietentur Ut autem hec que ad tradendum memorie futuris temporibus conscripsimus inconvulsa eisdem fratribus permaneant presentis pagine cartam per sigilli nostri impressionem confirmamus subponentes testium nomina qui interfuisse et prime traditioni duorum mansuum et secunde traditioni unius mansus cognoscuntur Prime igitur traditionis testes hii sunt Hartmannus Brixiensis episcopus Hartwicus Ratisponensis episcopus Hugo Salzburgensis prepositus Gotsalcus Bomburgensis prepositus Heinricus Salzburgensis abbas et alii abbates quam plurimi Engelbertus marchio de Ystria Heinricus comes de Wolfratehusen Heinricus comes de Urantenhusen Wolframmus de Dornberch Walchuin de Steine Vlricus de Arbingen Hartnit castellanus ceterique quam plures tam nobilium quam ministerialium Secunde traditionis hii testes sunt Hugo Salzburgensis prepositus Gotsalcus Bomburgensis prepositus Gerhoh Richersbergensis prepositus Olricus Kiemensis prepositus Heimo abbas de Sewen Heinricus abbas de Buren Robertus prepositus de Werde Engelbertus marchio de Ystria Sifridus comes de Luibenowe Hartmannus de Nuztorf Luitoldus de Siestorf Hartnid castellanus Lutwinus de Gebelingen Wisint de Bongo Willehalmus de Wagingerberge