Charter Document - 02520486

Charter Document - 02520486


Charter Number: 02520486
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1334
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Seibrandus divina miseratione abbas Chunradus prior totusque conventus monasterii sancti Viti aput Rotam fluvium ordinis sancti Benedicti Saltzburgensis dyoecesis profitemur et universos scire volumus qui presentium tenorem perceperint quod nos bona et longa inter nos deliberatione prehabita sano quoque et maturo premisso consilio omnium et singulorum quorum interest dimidium predium ecclesie nostre in Schuesterode propter sui dimidiationem et alias quasdam conditiones ex quibus nobis et ecclesie nostre hactenus inconveniens fuisse et minus utile probabatur vendidimus religiosis in Christo viris domino Hainrico venerabili abbati et conventui in Raetenhaslach ordinis Cysterciensis supradicte dyoecesis cultum et incultum quesitum et inquirendum pleno iure et omni proprietate quo nobis et nostro monasterio hucusque legitima et quieta possessione competiit pro quinque libris denariorum Ratisponensis monete eandem peccuniam in meliores et aptiores ecclesie nostre redditus convertentes Volumusque tam iuste quam sinceriter ut predicti abbas et conventus de Raetenhaslach et successores eorundem antedictum dimidium predium absque nostra successorumque nostrorum qualiscumque actionis aut questionis materia perpetuo libere et quiete possideant et renuntiamus omnibus et singulis que nobis aut successoribus nostris de iure vel impetrata gratia possent in contrarium suffragari Testes vero qui interfuerunt huic venditioni ut premissum est subscribi fecimus in testimonium veritatis dominus Chunradus plebanus dominus Hinricus aliquando abbas dominus Wernhardus dominus Chunradus dictus Eprecher sacerdotes et monachi monasterii nostri Hinricus dictus Hauslod Chunradus Freitach Vlricus de Oberhouen Vlricus de Gaulsperge Fridricus de Pernhapten Chunradus Titler Nicolaus de Puchsinge laici et alii quam plures fide digni Ut autem omnia et singula que premissa sunt sepe dictis fratribus de Raetenhaslach et successoribus eorum rata et inconvulsa permaneant presentes litteras ipsis in testimonium dedimus sigillorum nostrorum inpressionibus roboratas Actum et datum anno domini millesimo CCCXXXIIII pridie kalend aprilis