Charter Document - 02520457

Charter Document - 02520457


Charter Number: 02520457
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1325
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Cum omnia que in tempore fiunt simul cum tempore ab hominum memoriis deleantur nisi certo fuerint litterarum testimonio confirmata scire igitur volumus universos presencium inspectores quod nos frater Gregorius abbas totusque conventus monasterii in Zwetel matura deliberacione prehabita de licencia et assensu venerabilis domini et patris visitatoris nostri abbatis videlicet Sancte Crucis commutavimus et dedimus reverendis in Christo dominis domino scilicet abbati totique conventui monasterii in Raitenhaslach sex areas infrascriptas proprietatis iure perpetuo possidendas pro ortulo quodam prope curiam nostram in Chremsa sito simili proprietatis titulo nobis libere ac perhenniter usurpando de quo videlicet ortulo singulis annis racione iuris civilis in die sancti Michahelis officiali ville ibidem duo denarii sunt solvendi Arearum vero nomina et redditus sic sciuntur primo Trautmannus dare tenetur XXX denarios de una area de qua dantur duo denarii pro iure civili Prechtlino item Vlricus Rechner de una area sex solidos denariorum de qua dandi sunt duo denarii plebano de Wedling item Hertlo piscator de una area XXX denarios de qua dandi sunt X denarii plebano de Wedling item Dietel de una area III solidos et X denarios item Marquardus Schewber de area tres solidos denariorum pro servicio et II et dimidiam denarium pro iure civili item Ernestus de area tres solidos pro servicio et II et dimidiam denarium pro iure civili item de una vinea in Newndorf dantur quadraginta denarii Ut igitur huiusmodi mutua nostra commutacio et tradicio inconvulsa perpetuo perseveret presentem paginam sigilli nostri karactere in testimonium huius rei duximus consignandam Datum et actum anno domini millesimo CCC vicesimo quinto in die beatorum martirum Fabiani atque Sebastiani