Charter Document - 02520428

Charter Document - 02520428


Charter Number: 02520428
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1317
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Iohannes episcopus servus servorum dei dilectis filiis [] abbati et conventui monasterii de Raytenhaslach Cisterciensis ordinis Salzeburgensis dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Devotionis vestre precibus inclinati vobis presentium auctoritate concedimus ut possessiones et bona alia mobilia et immobilia que personas liberas fratrum vestrorum mundi vanitate relicta ad monasterium vestrum convolantium et professionem facientium in eodem iure successionis vel alio quocunque iusto t[itu]lo si remansissent in seculo contigissent et potuissent vobis libere erogare petere recipere ac etiam retinere libere valeatis sine iuris preiudicio alieni Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Auinion VI non octobr pontificatus nostri anno secundo