Charter Document - 02520414
Charter Number: | 02520414 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1315 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ludowicus dei gracia Romanorum rex semper augustus universis suis et patruorum suorum karissimorum Heinrici Ottonis et Heinrici illustrium ducum Bawarie nobilibus vicedominis iudicibus officialibus ceterisque fidelibus et servitoribus quibus presentes fuerint exhibite graciam suam et omne bonum Pio favore et clementi benignitate religiosas personas amplecti nos convenit ac earum commoditatibus et profectibus graciosa semper intendere voluntate ut iuvemur piis earum intercessionibus apud deum et ad salutaria divinitus dirigamur Hinc est quod religiosos et in Christo devotos [] abbatem et conventum in Raitenhaselach Cysterciensis ordinis quorum ordinem sanctitatis flore florentem speciali affectione diligimus affectione benigna regalis clemencie prosequi cupientes ut quietius et liberius conditoris insistant serviciis quibus nobis optata suffragia speramus apud dominum elargiri ipsos monasterium suum bona singula que in presenti possident et in futuro iustis modis favente domino poterunt adipisci et homines eorum in nostram defensionem et graciam recepimus specialem volentes ut nullus eosdem in bonis suis et hominibus molestiis gravaminibus seu dispendiis aliquibus re commodet sub obtentu nostre gracie et favoris omnes eciam libertates privilegia iura et gracias ipsis et monasterio suo per clare memorie Ottonem regem Vngarie Stephanum ducem Bawarie patruos nostros ac progenitores eorum illustres concessas et traditas nostro et tutorio nomine predictorum H[einrici] Ottonis et H[einrici] patruorum nostrorum confirmamus approbamus et eisdem robur inpendimus debite firmitas vobis universis et singulis firmiter iniungentes ne ipsos in bonis suis et hominibus aliquo turbacionis genere turbare vel offendere quomodolibet presumatis sicut gravem nostre indignationis offensam volueritis evitare In cuius rei testimonium presentes nostre maiestatis sigillo iussimus communiri Dat Lantshute XVI kalend iunii anno domini MCCCXV regni vero nostri anno primo