Charter Document - 02520410
| Charter Number: | 02520410 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1315 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Lodwicus dei gracia Romanorum rex semper augustus constare volumus universis quod graciam per karissimum patruum et principem nostrum Heinricum illustrem ducem Babarie fratri Illsvngo venerabili abbati et conventui in Raitenhaslach ordinis Cysterciensis factam tam de domibus suis in Purchavsen et Oting quam etiam de aliis eiusdem claustri iuribus iuxta formam instrumentorum sibi per antecessores dive recordacionis duces Babarie datorum ratam et gratam habemus ipsamque in omnibus nomine tutorio confirmamus dantes has literas in testimonium super eo Datum apud Ingolstat anno domini millesimo trecentesimo quintodecimo in die beati Tyburcii regni vero nostri anno primo
