Charter Document - 02520368
Charter Number: | 02520368 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1306 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Hel[mwicus] decanus ecclesie Salczburgensis et in causa que vertebatur inter dominum Vl[ricum] venerabilem abbatem in Raytenhaslach ex una et dominum Ekhardum de Tanne dictum Polnhaimer ex parte altera super quibusdam bonis sitis in Ehing a reverendo in Christo patre domino Ch[unrado] sancte Salczburgensis ecclesie venerabili archiepiscopo a[postolice] s[edis] l[egato] iudex specialiter delegatus presentibus profitemur et constare volumus universis quod anno domini MCCCV per nos peremptorie citatus fuit dominus Ekhardus de Tanne dictus Polhaimer ad instanciam domini Vl[rici] abbatis in Raytenhaslach ut in octava epiphanie coram nobis Salczburge compareret predicti domini abbatis querimoniis responsurus de bonis predictis in quibus iniuriabatur eidem qui videlicet Tannarius post terminum sibi prefixum quandam litteram nobis misit scriptam in teutonico cuius copiam sub sigillo suo proprio predicto abbati et suo conventui fecimus in qua cessit libere et absolute omni iuri et omni accioni si qua sibi in predictis possessionibus competere videbantur In quorum testimonium et cautelam presentes conscribi fecimus et nostri sigilli munimine roborari Datum Salczb[urge] anno domini MCCCVI in crastino conversionis sancti Pauli