Charter Document - 02520330

Charter Document - 02520330


Charter Number: 02520330
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1302
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Chunr[adus] dei gracia sancte Salzburgensis ecclesie archiepiscopus apostolice sedis legatus tenore presencium confitemur quod cessante et finita per arbitrium omni questione quam Chunradus Otto Heinricus et Fridericus fratres filii quondam fidelis nostri Chunradi de Aicheim movebant vel movere poterant domino Friderico abbati seu monasterio in Raitenhaselah super predio in Chvonohing quod a nobis et ecclesia nostra asserebant in feudo se tenere libera quoque resignacione ac renunciacione per predictos fratres de Aicheim pro se ac ipsorum heredibus in manibus nostris facta omne ius si quod eis competiit seu poterat competere in predio memorato divine remuneracionis intuitu liberaliter transfudimus in monasterium de Raitenhaselah prenotatum dantes eidem has nostras litteras in huius rei testimonium et cautelam Testes sunt fideles nostri dominus Heinricus et Gerhohus de Radek Chuno de Teysing et plures alii fide digni Dat Salzburg anno domini millesimo CCC secundo idus marcii