Charter Document - 02520287

Charter Document - 02520287


Charter Number: 02520287
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1291
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Rugerus iudex in Chrems profiteor testimonio huius scripti universis presentium inspectoribus publice manifestans quod Fridericus cognatus meus sub vineis residens quinque iuger vinearum cum dimidio et unum iuger adhuc pro vineis excolendum et quatuordecim iuger agrorum in Neundorf locatorum de bona voluntate uxoris sue Diemudis et omnium heredum suorum quocumque dicantur nomine honorabili collegio et ecclesie in Raitenhaslach vendidit pro viginti octo talentis denariorum Wienensium libere ac pacifice possidenda et predictis personis est de eisdem denariis integraliter satisfactum Ne autem huiusmodi contractus sobrie factus a quoquam in posterum valeat infirmari prefato cenobio et conventui eiusdem presentes tradidi litteras sigilli mei robore diligentius communitas testium nominibus appositis que sunt ista Cholomannus de Radendorf Nucleus Rudolfus nomine Hainricus filius eiusdem Chunradus officialis Oertlinus filius Popponis Rudolfus panifex Oertlinus lebetarius Chunradus frater Friderici et alii quam plures Datum anno domini MCCLXXXX primo in die sancti Iacobi