Charter Document - 02520282

Charter Document - 02520282


Charter Number: 02520282
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1290
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Otto dictus de Ror omnibus tam presentibus quam nobis succedentibus presens scriptum intuentibus successibus in presenti felicibus florere et meritis suffragantibus perennibus gaudiis non carere Cum scriptura teste sacramentum regis abscondere bonum sit opera autem dei revelare et confiteri honorificum quicquid providencia divina rerum temporali una precipue immobilium liberalitate virorum ac mulierum fidelium in usus Christi pauperum pia compassione proximi et amore dei nobiliter fuerit erogatum nobiliori stilo credo esse scribendum et posteris in exemplum ac memoriam relinquendum Hiis igitur scriptis cupio declarari singulis et universis huius facti veritatem scire volentibus quod ego Rvdgeri fidelis subditi ac servitoris nostri de Tal dicti donationem dimidii mansus videlicet in Reinheringen quam domui Raitenhaselah contulit in sui inibi memoriam et beate virginis reverenciam libere per omnia et absolute ut prediorum in hunc modum et collationis requirit consuetudo deo donatorum nec verbo nec facto passus sum per me aliquatenus infirmari sed favore meo placide annuente testimonio meo et sigilli mei adpensione hanc cedulam volui efficatius roborari Testes horum sunt