Charter Document - 02520280

Charter Document - 02520280


Charter Number: 02520280
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1290
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Chunradus dei gracia Ranshofensis ecclesie prepositus totusque conventus ibidem omnibus in perpetuum Cum ea que fiunt in tempore labantur cum tempore expedit ut ea que aguntur scripture testimonio confirmentur Hinc est quod notum esse volumus universis hoc scriptum intuentibus quod nos de voluntate unanimi et consensu pro utilitate ecclesie nostre per duo predia nostra inculta Aettenperig et Gugling sita in parrochia Veuhten cum ecclesia Raitenhasela concambium fecimus pro quodam predio eiusdem ecclesie dicto Od sito circa Ried quod in nostram transiit liberaliter possessionem Ne igitur super tali concambio a posteris lis vel calumpnia valeat suboriri memorate ecclesie in Raitenhasel hanc cartam dedimus sigillorum nostrorum robore communitam Huius rei testes sunt Albero Albertus Siboto Heinricus Fridricus Chunradus Siboto Heinricus Hertingus Wernhardus sacerdotes et alii quam plures viri ydonei et fide digni Acta sunt hec anno domini MCCLXXXX in die beati Ambrosii Gegenurkunde des Abtes Konrad von Raitenhaslach