Charter Document - 02520271

Charter Document - 02520271


Charter Number: 02520271
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1288
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Saxo de Giebinge tenore presencium profiteor comparasse predium quoddam dictum Graprehtinge a venerabili domino Eberhardo preposito necnon conventu ovwensis ecclesie quod et ego in remedium anime mee simulque pie memorie Chunonis patris mei aliorumque progenitorum ecclesie sancte Marie in Raitenh[aslach] legavi titulo proprietatis libere perpetuo possidendum tali tamen inter nos habita paccione quod predium ex antiquo sancte Marie [in] Raitenhaslach dictum Reintal diebus tantummodo mee vite debeo possidere nullamque municionem umquam ibidem exstruere set cum vocante domino viam universe carnis fuero ingressus antedictum predium Reintal una cum Graprehtinge ad monasterium sepe dictum Raitenh[aslach] sine exceptione qualibet irrefragabiliter devolventur Acta sunt hec anno domini MCCLXXXVIII in die sancti Ypoliti martyris in Augea presentibus domino Eberhardo preposito canonicis Starchando H de Hohenburch H de Aemphinge H et Fr[iderico] et Walt[hero] fratre Berhtoldo cellerario Raitenh[aslacensi] Iordano et Marquardo prepositis illius ecclesie Vlrico filio ecclesiastici servis Giebingerii Stainchircherio Hart[wico] Heinr[ico] de Dietraminge et aliis multis Ad maiorem quoque cautelam sepenominate ecclesie Raitenh[aslacensi] hanc litteram tradidi sigilli mei robore communitam