Charter Document - 02520270
Charter Number: | 02520270 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1288 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Eberhardus dei gracia prepositus totusque Owensis ecclesie conventus constare volumus universaliter singulis et singulariter universis presentem paginam inspecturis quod dominus Saxo de Giebinge mediante avuneulo de Tanne suo Sifrido nomine ad nos veniens diversis supplicacionum generibus et precio comparavit aput nos predium quoddam in Graprehting situm eultum et incultum quod in remedium sui animarumque parentum eiusdem tradidimus sancte Marie in Raitenhaslach sicut possedimus ex antiquo libere et quiete cum locacione sive institucione et advocacia per omnia absolute quam inquam vendicionem suo nobis recompensavit predio largius et refudit Ne autem hec facta nostra commissa fideliter et discrete quisquam mortalium queat vel debeat infirmare boni testimonii et iusti tituli auxilium quod vulgariter sonat gwer premisso conventui in Raitenhaslach in annos multos immo plurimos si opus fuerit proferemus secundum quod ordo iuris postulat et requirit hanc sibi cedulam formantes sigillorum videlicet personalis et ecclesie nostre roboratam munimine ad cautelam cum testibus subnotatis confratribus et sacerdotibus dominis Starchando H de Hohenburch H de Aemphingen H et Fr[iderico] et Walthero et laicis Saxone de Giebinge Sifrido de Tanne necnon domesticis nostris Insenrico cellerario H[einrico] camerario Ghvnr[ado] et Chventzlino servis specialibus nostris et aliis quam pluribus quos omnes ut essent huius negocii memores sumus diligentius exhortati Acta sunt hec anno domini MCCLXXX octavo septimo kal augusti