Charter Document - 02520264
Charter Number: | 02520264 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1287 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Alhaidis relicta Vlrici de Winchel pie recordacionis profiteor testimonio huius scripti quod tres solidos redituum septem pullos et septem denarios advocati qui vulgo voitespfenning dicuntur quos michi provisores cenobii de Raitenhaslacha in Chrems de sex areis penes curiam dominorum de Campo Liliorum sitis annis singulis solvere tenebantur dicto monasterio de Raitenhaslacha necnon conventui eiusdem tradidi eo iure quo tenui consensu et favore heredum meorum plenario accedente Ut autem huiusmodi sobrie facta inter nos convencio in suo robore inviolabiliter perseveret prefato cenobio necnon fratribus ibidem presentes litteras obtuli sigilli filii mei Vlrici munimine roboratas testibus adnotatis quorum hec sunt nomina dominus Laurentius dominus Albero monachi frater Rudolfus frater Chunradus de Wilhering conversi dominus Gozzo Alramus dictus Comes Rugerus claviger domini ducis Austrie Yrnfridus tunc iudex Liupoldus Poltzlo Treumlo Vlricus Ebringerius Hermannus vinitor dominorum de Raitenh[aslach] et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXXXVI XII kalend iulii