Charter Document - 02520261
Charter Number: | 02520261 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Surrender |
Date: | 1286 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quoniam generacio preterit et generacio advenit necesse est ut ea que inviolabilia servari cupimus scripto tenus memorie perenne mus Noverint igitur presencium inspectores quod ego Otto de Wald recepta a domino Chvnrado abbate et conventu de Raitenhaslach quadam summa peccunie renunciavi et cessi omni liti et iuri quod super decimis in Giersperg et Zvmpfhvob et Garlozhoet absque quodam scrupulo me habere fatebar ratificans et confirmans nichilominus omnes emptiones commutaciones et libertates per fratrem meum Chunonem et me factas dans eisdem in superabundantem cautelam super hiis literas sigillorum munimine patrui mei domini Ortlibi de Walde avunculi mei F[riderici] de Pravnav et mei ut in suo robore permaneant communitas Huius rei testes sunt dominus Wernhardus custos Hilprandus subprior Perhtoldus celerarius dominus Eberhardus plebanus sancti Georii dominus Ch[vnradus] vicarius in Halspach Wernhardus de Veihten F[ridericus] Chrispelsteter H[einricus] Puhsigneri Otto Tahs C dictus Compater Wernherus de Aihk Wernherus de Holzhaim Chuno de Stadeln Vl[ricus] de Av Wernhardus de Weilhardo et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXXXV in die Damasi pape