Charter Document - 02520260

Charter Document - 02520260


Charter Number: 02520260
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Mortgage
Date: 1286
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Cunctis Christi fidelibus hoc scriptum intuentibus liquefiat quod ego Chuno de Wald pro vino ceterisque necessariis teneor venerabili domino abbati ac ecclesie Raitenhaslach in XXIIII libris Salczburgensis monete pro quibus eidem duas huebas in Zeidlaern obligavi conferens easdem in feodo sex hominibus ecclesie prenotate videlicet Rudgero fabro Dietrico coquo Hainrico gartchnecht Ghunrado Schiuerom Friderico Anguet tali adhibita condicione ut si infra festum Egidii summama debiti totaliter persolvero hube libere ad me revertentur si autem in eodem termino non persolvero dum ad nativitatem domini potestatem ac libertatem habeo redimendi Si vero et in eodem termino integraliter non persolvero ex tunc sepe dicte hube Raitenhaslach ecclesie irrefragabiliter permanebunt perpetuo possidende ita nichilominus ut ad arbitrium quatuor virorum scilicet Hainrici de Hueb Vl[rici] de Talhaim necnon Crispelstetarii et Wernheri de Aich sepefata ecclesia Raitenhaslach michi debeat dare conveniens additamentum constituens etiam me tutorem fidelem quod vulgariter dicitur gwer contra omnem impeticionem et quamcumque viam resignacionis infeodacionis vel cautele amplioris a me dictus wenerandus abbas ac conventus ipsius requisierint hanc fideliter ad inplere et sine contradiccione qualibet me promitto Ne autem hoc factum alicuius malignitate infringatur aut oblivione deleatur scribi feci hanc cartulam et subnotatis testibus mei sigilli munimine roborari Testes autem sunt fratres dominus Vlricus prior Wernh[ardus] custos Hainricus servitor domini abbatis Chunradus subcellerarius Hainricus de Newenchirichen Hainricus iunior de Hueb Otto Tahs Fridericus Grispelsteter Wernherus de Aich Redlaer Chunradus Clingaer Spilmannigarius Veschalchus et Vlricus carpentarii Dietricus coquus Hainricus gartchnecht Fridericus Anguet Hainricus Schuestel et alii quam plures