Charter Document - 02520258
Charter Number: | 02520258 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1286 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Rudolfus dei gracia sancte Salczburgensis ecclesie archiepiscopus apostolice sedis legatus dilecto in Christo fratri domino Friderico de Mitterchirchen canonico eiusdem ecclesie salutem in domino Conquesti sunt nobis venerabiles in Christo fratres abbas et conventus monasterii in Raytenh[aslach] quod et filii Engelpoldi de Waltperch Salczburgensis dioecesis super eadem curia in Waltenperg Albertus de Pupstal dicte dioecesis super eadem curia in Puepstal et Chunradus ac filius Ottonis Rauchenbergarii Patauiensis dioecesis super quibusdam prediis in Huebe decimis et iuribus aliis iniuriantur eisdem Quare discrecioni vestre iniungimus per presentes quatenus vocatis qui fuerint evocandi audiatis causam et eam sine debito decidatis faciatis quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gracia odio vel timore subtraxerint simili censura cogatis perhibere testimonium veritati Datum Salczb[urge] anno domini MCCLXXXVl V kal septembr