Charter Document - 02520245

Charter Document - 02520245


Charter Number: 02520245
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1283
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Emicho dei gracia Frisingensis ecclesie episcopus omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in eo qui est omnium vera salus Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem extremi iudicii misericordie operibus pervenire hac eternorum intuitu Seminare in terris quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere valemus in celis quia exutam a corpore animam nequaquam gracia redemptoris a morte liberat quam ante diem exitus penitentia continua non reformat Cum igitur singulis et omnibus Christo militantibus ordinibus auxilii et consilii beneficium omni tempore hylariter impendere velimus precipue tamen quia Cisterciensis ordinis incrementum propter sui rigoris ad probatissimum fervorem cupimus ex intimis ferventius occupari hinc est quod cum monasterium in Raitenhaslach a parte dormitorii fratrum ibidem regi omnium devotissime famulantium per impetuosum aque diutinum impulsum declivum fundamenti adeo corruperit per ruinam ut deposita superficie muri non solum dormitorii sed et monasterii ex eo subversio timeatur de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli patrocinio confisi omnibus Christi fidelibus qui ad illud ecclesie dispendium removendum immo ad luminare nove capelle in porta dicte domus in Raitenh[aslach] manum porrexerint adiutricem de iniuncta eis penitentia XL dies criminalium et annum venialium misericorditer in domino relaxamus dummodo dyocesani consensus affuerit et voluntas Datum in Purchusen anno domini millesimo ducentesimo LXXXII sexto idus aprilis