Charter Document - 02520243

Charter Document - 02520243


Charter Number: 02520243
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Settlement
Date: 1283
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Suboriri solet in gestis hominum diuturnitate temporis aut oblivionis nebula quam sepius multa calumpnia si non fuerint testibus et scripturarum robore confirmata Nos igitur Liutoldus et Heinricus fratres dicti de Chvenringe constare cupimus omnibus Christi fidelibus hanc paginam inspecturis quod cum super infeodato a nobis saltu qui dicitur Neidovwe et Geschaite ab una parte duorum monasteriorum scilicet Raitenhaslah et Wilheringe ab altera vero parte Heinrici de Meigers et fratris sui necnon ceterorum consanguineorum suorum orta dissensio valida fuisset adeo ut nobis inviolabilis determinatio huius cause traderetur a partibus ambabus decrevimus consilio habito maturo diffinire discordiam prehabitam in hunc modum ita ut media pars antedicti saltus quam a superiori termini adtingunt eius qui dicitur Vlache a parte quoque inferiori Zwetlenses et a sinistra pars supradicti H[einrici] de Meigers a dextera vero campus dictus Heidec iure civili pretaxata duo monasteria perpetuo possideant libere et quiete daturi singulis annis in die Cholomanni sepe dicto H[einrico] de Meigers sive heredibus eius denariorum Wienn[ensium] libram unam nichil amplius tam ipsi H[einrico] quam omnibus suis successoribus servicii exhibendo quia ius suum feodale dicti saltus iam nominatus H[einricus] in manus nostras cum traderet resignatum partem dimidiam quam supra distinximus prelibatis cenobiis iure civili contulimus irrefragabiliter omni tempore possidendam taliter ut data in die sancti Cholomanni una libra denariorum a quolibet obsequio liberi esse debeant ac quieti Huius testes sunt Hohenstainerius item milites nostri H[einricus] Hagerius Chvnradus frater eiusdem Hertwicus dictus Gensel Marquardus Ruedigerus de Zaucharn item cives Gozzo Siboto frater eius Ruedlinus iudex in Chrems et Hiltperus de Stain et alii quam plures In cuius etiam rei testimonium et pro indissolubili firmitate presentem litteram sigillorum nostrorum munimine iussimus consignari Datum et actum anno domini millesimo ducentesimo LXXXIII indictione XI epacta XX concurrente quarto