Charter Document - 02520242

Charter Document - 02520242


Charter Number: 02520242
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1283
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Testamentum non bene disposuit qui terrenis tantum testatur heredibus et non facit Christum sue substancie coheredem Dignum est enim atque iustum ut de bonis universis que largitor omnium bonorum prestat homini partem debeat recipere prestitorum Declaretur igitur presentibus et futuris quod ego Gotschalcus de Nouo Castro cenobio Raytenhaslach ordinis Cisterciensis eiusdem quoque cenobitis cum voluntate necnon consensu heredum meorum delegavi curiam meam dictam vulgariter Wengen cum pratis pascuis silvis aliisque omnibus pertinenciis libere et absolute pro mea et uxorum mearum et patris matris omniumque parentum meorum animabus iure proprietatis perpetuo possidendam tali tamen apposita paccione ut ad dies vite mee detur mihi annuatim media pars servicii curie videlicet in siligine et avena et omnes porci anseres et pulli quos dicta curia debet servire Salzburgam mihi annis singulis assignentur Si vero uxor mea post obitum meum in viduitate nomine Elizabeth casta permanere voluerit pro annona supradicta ad vite ipsius dentur eidem due libre denariorum Salczburgensium annuatim Si autem maritum duxerit fratres memorati monasterii a dicta peccunia deinceps erunt perhenniter absoluti Sane sciendum quod omnia que recipiuntur de prefata curia super censum quamdiu vixero mihi deputatum conventui pro sagimine ministrentur prout dominus abbas et prior viderint expedire Cum autem ab hac vita discessero omnia residua servicia sepe dicte preter uxoris mee duas libras sicut superius est diffinitum in fratrum consolacionem pro sagimine expendantur Post mortem vero prelibate uxoris mee Elizabeth totus census multociens dicte curie ministretur annuatim pro sagi mine fratribus pretaxatis Ad hec eciam peto obnixis precibus quam intime cum affectu quatinus in libro mortuorum eorundem fratrum scribatur nomen meum et fiat memoria mei in capitulo sicut fieri pro monacho est consuetum Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant in testimonium et cautelam presentem cedulam sigilli mei munimine roboratam sepius dicto monasterio tradidi cum testibus subnotatis Hii sunt dominus Otto summus prepositus Salczb[urgensis] dominus Vlricus decanus eiusdem ecclesie dominus Dietmarus abbas sancti Petri dominus Chueno de Guetrat dominus Vlricus de Wispach et fratres eius et alii quam plures Acta sunt hec anno domini M ducentesimo LXXXIII