Charter Document - 02520240
Charter Number: | 02520240 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Cum momentaneis cursibus homines et tempora varientur pacis requirit neccessitas ut facta fidelium ydoneis testibus et scripturarum munimine roborentur Nos ergo Vlricus de Hilkersovwe cum fratre nostro Weinhardo necnon Arnoldo de Chamerberch et Vlrico fratribus nostris presentibus litteris constare cupimus omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris quod proprietatem possessionis nostre scilicet terciam partem curie in Waltenperge cum omnibus suis pertinenciis in remedium anime patris nostri Vlrici atque proprie salutis delegavimus ecclesie sancte Marie in Raitenhaslach obligantes nos contra omnem impedientem personam per decennium et diem memorate ecclesie defendere prehabitam curie terciam partem Super qua tamen donatione prontemur nos a venerabili domino Chvnrado abbate cenobii sepe dicti Ratisponensium denariorum partem aliquantulam recepisse In cuius rei testimonium presens scriptum sigillis nostris fecimus roborari Datum et actum in Frising anno domini MCCLXXXII in octava Epyphanie domini Testes vero huius sunt magister Heinricus de Treueiach frater Berhtoldus monachus in Raitenh[aslach] Eberhardus de Sewen civis Frisingensis servi domini abbatis de Raitenh[aslach] Vlricus Heinricus marschalcus Heinzelinus item famuli magistri H[einrici] Nicolaus Goetfridus