Charter Document - 02520235

Charter Document - 02520235


Charter Number: 02520235
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis quod nos Chvnradus dictus Stainchyrcher quinque domos decimales duas videlicet in Holerberch in Manwinchel unam in Leiten unam in Hanchretingen unam ecclesie sancte Marie in Raitenhaslach omni exceptione postposita libere contulimus irrefragabiliter possidendas quoniam prenominatas quinque domos quas a nobis Heinricus Puchsingerius de Purchusa in feodo tenuerat resignatas cum instancia petiit ut ecclesie prehabite conferremus In cuius rei testimonium presentem paginam sigilli nostri robore communimus Datum anno domini millesimo ducentesimo LXXX in octava sancti Andree apostoli Testes vero huius sunt dominus Wernhardus prior frater Chvnradus de Vlma Wernhardus iudex Oetingensis Fridericus dictus Haller civis Purchusensis servi domini abbatis de Raitenh[aslach] Heinricus dictus marscalcus Chvnradus von dem Rotemhause et alii quam plures