Charter Document - 02520229

Charter Document - 02520229


Charter Number: 02520229
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1279
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Vl[ricus] dei gracia decanus ecclesie Salzburgensis iudex a venerabili patre domino F[riderico] eiusdem ecclesie archyepiscopo delegatus dilecto in Christo fratri domino venerabili decano ecclesie Otingensis sinceram in domino karitatem Significamus vobis quod mandatum reverendi domini et patris nostri F[riderici] archyepiscopi recepimus in hec verba [] Huius igitur auctoritate mandati caritati vestre damus firmiter in mandatis quatenus processum de dote ecclesiastica coram iudice seculari habitum in irritum revocantes partes de quibus fit mentio ad nostram presenciam proxima feria VI ante assumpcionem beate virginis peremptorie ad nostram presenciam evocetis Testes etiam qui nominati fuerint ad comparendum per censuram ecclesiasticam compellatis Dat kal iulii

Markups

Names Markup:



Vl[ricus] dei gracia decanus ecclesie Salzburgensis iudex a venerabili patre domino F[riderico] eiusdem ecclesie archyepiscopo delegatus dilecto in Christo fratri domino venerabili decano ecclesie Otingensis sinceram in domino karitatem Significamus vobis quod mandatum reverendi domini et patris nostri F[riderici] archyepiscopi recepimus in hec verba []embed Huius igitur auctoritate mandati caritati vestre damus firmiter in mandatis quatenus processum de dote ecclesiastica coram iudice seculari habitum in irritum revocantes partes de quibus fit mentio ad nostram presenciam proxima feria VI ante assumpcionem beate virginis peremptorie ad nostram presenciam evocetis Testes etiam qui nominati fuerint ad comparendum per censuram ecclesiasticam compellatis Dat kal iulii