Charter Document - 02520223
Charter Number: | 02520223 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Eber[hardus] prepositus de Munstern et plebanus in Dietfurten omnibus hanc paginam inspecturis in perpetuum Scire volumus singulos et universos presentium per tenorem quod nos emunitates et libertates ac gracias monasterio Reitenhasla dicto per clementiam Romanorum pontificum necnon et episcoporum Rattisponensium factas plenius recognoscentes et precipue super exemptione decimarum suarum maiorum videlicet et minorum in parrochia nostra Dietfurten in grangia Mosuogeln proprio arbitrio ac voluntate omnimodis renunciamus tempore quo distracta est eadem grangia et locata colonis omnibus decimis tam maioribus quam minoribus attinentibus eidem grangie in Mosvogeln ita ut predictum monasterium Raeitenhasla easdem decimas libere et absolute sicut tenuit a primordio sue fundationis possideat et percipiat pleno iure Ad hec etiam confirmamus eis omnia iura que ab antiquo sive in ista sive in aliis suis grangiis fratres predicti monasterii habuerunt De capella vero memorate grangie Mosuogeln etiam convenimus amicabiliter in hunc modum quod scilicet ipsa capella cum suis dotibus antedictis fratribus de Reitenhasla salva permaneat ita quod eam cum omnibus iuribus suis teneant sicut ipsam antiquitus tenuerunt nisi quod nobis licitum est medio tempore prout nobis placuerit eandem capellam sine predictorum fratrum preiudicio in officiare salvo tamen iure sepe dictorum fratrum si antiquam ibidem grangiam per fratres eiusdem domus iterato contigerit reparari Ut autem hec rata permaneant et firma sint ea nostro testimonio ac sigillo utique nostro duximus roboranda Testes huius rei sunt illustris domini ducis Bawarie filii O[tto] et H[einricus] item dominus H[einricus] capellanus plebanus in Geirstal item dominus H[einricus] de Hornbach item Vlricus Vitulus de Purcli[usa] et alii quam plurimi digni fide Acta sunt hec in Purchus V nonas marcii anno domini MCCLXXVII