Charter Document - 02520211

Charter Document - 02520211


Charter Number: 02520211
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Fridricus dei gracia sancte Salzburgensis ecclesie archiepiscopus apostolice sedis legatus presenti profitemur pagina quod ob reverenciam gloriose virginis Marie et omnium sanctorum ac diligentem instanciam venerabilis in Christo fratris nostri Chunradi abbatis monasterii in Raitenhaslach revocamus integraliter omne ius custodie quod vulgo dicitur gehaia si quod iudices vel officiales nostri se habere asserunt in pratis sitis aput flumen quod dicitur Ysen ubicumque eadem prata sita fuerint sicut etiam quondam a quibusdam predecessoribus nostris extitit revocatum Nolentes igitur dictum monasterium in iamdictis pratis aliqualiter aggravari universis iudicibus et officialibus nostris sub optentu gracie nostre firmiter mandamus ne huiusmodi custodias [] tactum est in eisdem pratis presumant sibi aliqualiter usurpare In cuius rei robur et perpetuam firmitatem has litteras eidem monasterio dedimus nostri sigilli munimine munitas Datum in Mvldorf anno domini MCCLXXV XII kalen augusti