Charter Document - 02520207

Charter Document - 02520207


Charter Number: 02520207
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1275
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Ottakkarus dei gracia Boemorum rex dux Austrie Styrie et Karinthie marchio Moravie dominus Carniole Marchie atque Egre et Portus Naonis salutem omnibus fidelibus in perpetuum Plenam fiduciam in domino obtinentes si deo devotis ex regia benignitate graciam facimus unde possunt commodius sustentari quod proinde divina clementia clementius nostrum regnum stabiliat et in futuro felicitatis nobis bravium condonetur hinc est quod etsi circa omnes religiones nostra maiestas moveatur circa ordinem tamen Cysterciensem tanto specialiori fervore ducitur quanto in rigore religionis ceteris antefertur Sane odoris bone fame allecti dulcedine que de ecclesia in Raitenhasla tanquam odor Christi bonus per sacram monastice vite observanciam dulcor ose diffunditur dicte ecclesie ad peticionem viri religiosi Chvnradi tunc abbatis ibidem de gracia concessimus speciali ut duo talenta cuparum salis ampli ligaminis libere et sine omni exactione mute sive thelonei per dominium nostrum in quibus quedam loca duximus propriis vocabulis exprimenda Lintz Emarstorf Ips et Stain ducere debeat singulis annis semel Nulli igitur nobilium mutari orum iudicum procuratorum seu quorumcumque officialium quocumque nomine censeantur liceat presentem libertatem indultam infringere vel ei cavillosos interpretacionibus cum interpretari nostram graciam nos tantum respiciat in aliquo contraire Gravis enim animadversionis penam incurret qui concessionibus ob salutem nostram detinendo vel extorquendo presumpserit derogare Nec mirum cum specialis favor predicto indulto ab illis impendi debeat qui nostram prosperitatem noscuntur iocundius affectare Si vero quod absit aliquis tam salubris nostri indulti violator extiterit pro sua temeritate penam et nostram indignationem sustinebit nihilominus et ablata cum dampno perpesso restituet ut de peccato quod commisisse noscitur taceamus Ut igitur presenti nostre gracie nullus per detentionem ex torsionem in aliquo loco mute vel pretextu alicuius iuris peticionis vel consuetudinis audeat novercali in signum plene et libere libertatis presens tradimus instrumentum sigillis nostre excellencie roboratum Dat Prage anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto indictione III idus marcii