Charter Document - 02520204
Charter Number: | 02520204 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Renewal |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ottacharus dei gracia rex Boemiea dux Austrie Styrie et Karinthie marchio Morauie dominus Carniole Marchie Egre ac Portusnaonis Quoniam ea que ab antecessoribus nostris ad promocionem ecclesiarum et personarum deo militancium sunt concessa et debemus et volumus non minuere sed augere notum facimus universis presencium noticiam habituris quod ob reverenciam dei et omnium sanctorum et in redempcionem peccaminum nostrorum et antecessorum necnon et successorum nostrorum ecclesie Cisterciensis ordinis in Raitenhasla concessam et ex antiquo approbatam libertatem et graciam innovamus videlicet ut fratres illius ecclesie in deducendis salibus duorum talentorum ampli[oris li]egaminis et victualium suorum apud castrum Newenburch quod situm est super Enim in exactione theolonei sive mute non debeant aliquatenus inpediri Super hac igitur libertate presentem litteram sigillorum nostrorum karactere fratribus memoratis cum idoneorum annotacione testium duximus porrigendam Testes hii sunt videlicet dominus Petrus venerabilis episcopus Patauiensisi Zmilo de Brvmow abbas de sancta Corona Schetso Gregorius inclite regine Boem[ie] camerarius et alii quam plurimi fide digni Dat in Chremsa anno domini MCCLXXIII pridie idus octobris indiccionis secunde