Charter Document - 02520201
Charter Number: | 02520201 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ne gestarum rerum memoria processu temporis evanescat et pereat discretorum virorum prudencia solet eas per litteras eternare Innotescat ergo presentibus et futuris quod ego Alhardus de Frowenhoven protestor pagina in presenti quod Chvnradus de Swerzenpach et uxor eius Gisla iuste et religiose de resurrectione cogitantes volebant sibi mercari gloriam eternam predium eorum dictum Werntingen cum omnibus pertinenciis suis delegaverunt cenobio Raitenhaslach ob remedium animarum suarum necnon in remissionem peccaminum suorum iure proprietatis perpetuo possidendum Post obitum autem eorum heredes predictorum delegatorum prefatum monasterium inpetebant predio pro predicto fratres autem cenobii sepedicti ad consilium meum et aliorum virorum proborum quatuor libras Ratisponensis monete dederunt pro in peticione heredibus antedictis Ut autem hoc ratum et inconvulsum permaneat et nemo heredum sepedictorum delegatorum sepe dictum monasterium valeat inpetere predio pro sepe dicto ad peticionem utriusque partis in testimonium et cautelam sigilli mei munimine fratribus sepedictis tradidi cum subaratis testibus presentem paginam roboratam Hii autem sunt testes dominus Rvodgerus de Reinboltshaim et frater eius Gotfridus Schitterberger Prenniger Kagner Chrahaimer Wernhardus de Wisen quatuor villici in Wentenhaim Ditmarus de Wisrivt Wilhalmus de Chvnratingen Chvnradus de Aevenhvsen et alii quam plures Acta sunt autem hec anno domini millesimo CCLXXI