Charter Document - 02520199

Charter Document - 02520199


Charter Number: 02520199
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Surrender
Date: 1273
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ne gestarum rerum memoria processu temporis evanescat et pereat discretorum virorum prudentia solet eas per literas eternare Innotescat ergo presentibus et futuris quod ego Alhardus de Frowenhoven ad peticionem venerabilis domini Chunradi abbatis de Ratenhaslach et eiusdem loci cellerarii advocaticium meum Engelbertum nomine quicquid iuris advocatie in eo habui cum consensu liberorum meorum cenobio Raitenhaslach donavi cum corpore et rebus libere et absolute tamen Ratisponensis ecclesie salvo iure Insuper protestor pagina in presenti quod Wernhardus de Wisen consensu uxoris eius et domina Elena relicta fratris eius Bertoldi curiam eorum propriam superiorem Aepingen dictam delegaverunt cenobio Raitenhaslach eiusdemque cenobitis in remissionem peccaminum eorum necnon in remedium animarum omnium parentum eorum perpetuo possidendam tamen tali aposita paccione ut tres persone videlicet Wernhardus et uxor eius Livgardis et Elena predictam curiam ad dies possideant vite sue excepto quod quamdiu vixerint medio tempore pretaxata curia tres solidos denariorum solvat Ratisponensium prefato monasterio annuatim Set notandum cum de predictis personis domina Elena decesserit pars ipsius persone videlicet media curia cum omnibus pertinenciis suis cedet cenobio sepe dicto cum autem Wernhardus et uxor eius Livgardis obierint tota prefata solvetur curia remota omni occasione cum omnibus pertinentibus ad eandem sepe cenobio suprascripto Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant ego Alhardus de Frowenhoven ad peticionem utriusque partis ad cautelam sigilli mei munimine sepedictis fratribus hanc paginam tradidi roboratam Datum anno domini MCCLXXII Hii autem sunt testes dominus Ditricus Preninger Gvotfridus de Renbolshaim et Rvodgerus frater eius Rvodgerus de Tanpach Hainricus de Schiterperge Egolf de Warte Crahaimer Alpertus Pucher Hainricus de Vfhain Rvodgerus de Cnutingen Hainricus de Ascha hii filii Rvodgeri de Renbolshain Pertoldus Liebhardus Chunradus Rvogerus filii Tanpechen Liebhardus Nycholaus Hainricus et Otto de Rifolsperge