Charter Document - 02520198
Charter Number: | 02520198 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Cum res gesta memorie traditur universe calumnie prevenitur materia ne prestetur litis occasio successori Ego igitur Fridericus de Torringen protestor presentium in tenore quod Hainricus civis de Pvrchusen cognomento Walch de consensu ac voluntate uxoris eius ob remedium anime sue necnon in remissionem peccaminum suorum balneariam stupam in Titmaningen atque domum extra portam et unum prediolum dictum Creglingen delegavit cenobio beate Marie semper virginis in Raitenhaslach eiusdemque cenobitis iure proprietatis perpetuo possidendum tali tamen aposita pactione ut prefatus Hainricus et uxor eius ad dies possideant vite sue set duodecim inde denarios debent dare pretaxato monasterio annuatim Cum autem decesserint predicte persone possessiones prefate solventur cum omnibus pertinentiis suis cenobio sepe dicto Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant ego Fridericus tunc temporis castellanus in Titmeningen ad peticionem utriusque partis in testimonium et cautelam sigilli mei munimine fratribus sepe dicte domus hanc paginam tradidi cum sub aratis testibus roboratam Datum anno domini MCCLXXIII Hii testes Werhardus de Ode et frater eius Cono Chunradus de Entwelde Fridericus Spizer Chunradus de Wigosingen Chuno de Inzingen Heichenpech Hainricus Lamp Herwicus de Nusdorf Diethardus Vlricus Wisse de Purchusen Hainricus Pivsinger Alber Fitulus Chunradus Loter et alii quam plures