Charter Document - 02520195

Charter Document - 02520195


Charter Number: 02520195
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1272
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ne rationabiles hominum actiones oblivionis sentire valeant detrimenta convenit eas commendare memorie scripturarum Nos igitur universi cives de Chrems huius scripti attestatione tam modernis quam posteris cupimus notum esse quod cum domina Frideruna concivis nostra liti sive iuri quod sibi competebat vel competere videbatur in quadam vinea ecclesie in Raitenhasla attinente in Tailant sita renuntiasset simpliciter et precise venerabilis abbas eiusdem ecclesie ad instantiam domini Irnfr[idi] venerabilis canonici Patauiensis ecclesie et decani in Chrems et aliorum discretorum peticionem dicte domine F[riderune] eandem vineam beneficio contulit personali sub hoc pacto ut tempore vindemiarum procuratori curie ipsorum in Chrems ius civile et quatuor urnas vini necnon decimam integralem prenominate vinee persolvere debeat annuatim omni reluctatione prorsus postposita et remota Et ut post obitum sepe dicte domine F[riderune] memorata vinea libere et sine contradictione heredum et amicorum eius ad supradictam ecclesiam revertatur presens scriptum nostre communitatis sigillo fecimus roborari in evidens indicium et cautelam Data sunt hec anno domini MCCLXXII II nonas mai