Charter Document - 02520191
Charter Number: | 02520191 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Cum res gesta memorie traditur universe calumpnie prevenitur materia ne prestetur litis occasio successori Innotescat ergo presentibus et futuris quod ego Hainricus de Rora domino abbati totique conventui in Raitenhaselah vendidi mediam curiam que dicitur Strelershof cum omnibus pertinenciis suis consensu uxoris mee ac heredum meorum pro vase vini iure perpetuo possidendam hac addita predictis fratribus cautione ut si forte ipsa proprietas quam in prefata curia hucusque habui et prelibatis fratribus contuli ut dixi per formam iuris ab aliquo eisdem fratribus subtrahatur quod hoc debeo ipsis refundere prediis meis plenaria restitutione Insuper omnem impeticionem si quam habui in possessionibus que a me vel parentibus et propriis hominibus vendita vel donata sunt prefato monasterio sigilli mei munimine in presenti cedula confirmavi Hii autem sunt testes frater Hainricus tunc prior frater Cvnradus cellerarius dictus Greter dominus Fridericus de Moeringenc Mvndeezel Hainricus Puhsinger et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXXII