Charter Document - 02520186

Charter Document - 02520186


Charter Number: 02520186
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1270
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Si propter carnis commoditates transitorias terrena negocia litteris et cautela testium roborantur multo fortius eadem in remedia animarum que eterne sunt transacta durabilibus debent cautionibus confirmari Igitur ego Hainricus civis in Purchusen agnominatus Latinus presenti pagina universis duxi et singulis declarandum quod de bona voluntate pariter et consensu karissime uxoris mee Chvnegundis ob remedium animarum nostrarum duas stupas balneatorias sitas in oppido Titmenninge et unam domum ibidem ac etiam quoddam predium in Chregelingen ecclesie sancte Marie in Raitenhaselah donavi iure perpetuo possidenda hac adposita nichilominus pactione quod quamdiu vixerimus ego et ipsa uxor mea eorundem redituum census nobis ab ipsa ecclesia annuatim integraliter persolvatur Similiter fiet alteri nostrum superstiti dum unus fuerit de medio evocatus Post obitum vero utriusque nostrum memorata ecclesia tam possessiones prefatas quam redditus earumdem libere et absolute decetero possidebit Predicta itaque ecclesia singulis annis statuto tempore duos filtratos calceos dabit avunculo meo Alberoni eo quod predictis omnibus suam voluntatem addidit et consensum Huius rei testes sunt frater Wernhardus tunc temporis prefate ecclesie prior frater Chunradus tunc conversorum magister Walchunus notarius Vlricus Vitulus Ditmarus notarius Hainricus Vitulus Hainricus de Wanchousen Albero avunculus meus Hainricus Puehsingarius Gerbardus de Mveldorf Hainricus mutarius Hellingerius Helembertus Johannes de Eringen et alii quam plures Acta sunt hec in domo mea Purchuse anno ab incarnatione domini MCCLXX in vigilia beati Andree apostoli In testimonium cuius presentem paginam mei sigilli karactere communivi