Charter Document - 02520185
Charter Number: | 02520185 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1270 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos magister Iohannes plebanus in Pvrchirchern canonicus et scolasticus Oetingensis tenore presencium profitemur quod ad bonum pacis et concordie et inspecta racione privilegiorum a sancta sede Salzpurgensi monasterio in Reitenhaslah super distraccione grangiarum favorabiliter indultorum cum domino abbate loci eiusdem et suo conventu super lite decimarum in Eringen et in aliis prediis dicto iam loco adiacentibus que inter nos verti sperabatur amicabiliter convenimus in hunc modum videlicet quod ex parte nostra tres maiores curias in Eringen a solutione maiorum decimarum et minutarum dicimus liberas et solutas Insuper adiacencia prefato loco predia scilicet molendinum et ad Stupam vorstlehen et Rivth que nominatim hic expressa sunt similiter a solucione maiorum decimarum et novalium dicimus immunia et exempta minores vero decimas de consensu domini abbatis et sui conventus et auxilio iuris nobis est licitum percipere et possidere De campo vero empti cio apud Weiding inter nos talis compositio intercessit quod pro commutatione decimarum agri empticii XX denariorum redditus in Weipoeting de voluntate supradicti abbatis et sui conventus qui eisdem ex antiquo competebant nos magister Iohannes ad usus nostros debemus percipere annuatim In capella vero et ipsa grangia nobis erit licitum iura barrochialia secundum dei timorem et iuris ordinem exercere salvo nichilominus antiquo iure sepe dictorum fratrum si ibidem antiquam grangiam iterato contigerit reparari Ut autem hec rata et firma sint sigillo nostro duximus roboranda Testes autem sunt hii Heinricus tunc subprior C[hunradus] subsacrista monasterii Wolfhardus sacerdos H[einricus] plebanus de Halspach F[ridericus] de Chrispelsteten R[ugerus] de Winpoezzing Sygboto Acta sunt hec anno domini MCCLXX kalendis septembris