Charter Document - 02520184
Charter Number: | 02520184 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1270 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis amen Fridericus dei gratia sancte Salzburgensis ecclesie electus apostolice sedis legatus in perpetuum Cum transcursus temporum a memoria hominum acta plerumque expellat oblivionis nubilo sollers antiquorum prudencia scripture remedium adinvenit sicque fiunt noticie posterorum multa gesta recentia que alias etiam priorum recordationi vetustas temporis excepisset Proinde presenti scripto patere volumus universis quod venerabilium dominorum abbatis et conventus fratrum de Raytenhaselach devota precum inclinati instancia ut eorum orationum sive aliorum bonorum actuum meritis participemur metas in monte nostro super Hellinum iuxta domum avf dem gemerche vulgariter nominatum sitas de quibus etiam olim dominis eisdem cum officialibus nostre saline fuit contentio quarum etiam termini seu cultura per totam domus ipsius auf dem gemerche aream usque ad extremam parietem eiusdem in montis ascensu ad occasum respicientem protenduntur de mera nostre liberalitatis munificencia elargimur atque predecessorum nostrorum ipsis factam de terminis eisdem donationem auctoritate presentium confirmamus Ne igitur huic facto in posterum aliqua valeat suboriri dubietas aut idem a nobis vel nostris successoribus permutari presentem litteram conscribi fecimus et sigilli nostri karactere communiri Testes dominus Hermannus de Iustinge dominus Chunradus de Chepphinge canonici ecclesie nostre frater Albertus de Salem dominus Gebhardus de Velwend dominus Chuno de Gutrat dominus Heinricus de Harschirichene dominus Chunradus de Wartenvels dominus Ekkehardus de Tanne Otto de Walihen et Fridericus de Toerring ministeriales dominus Vlricus de Wispach et dominus Gotshalcus vicedominus et alii quam plures Dat Salz[burge] anno gratie millesimo ducentesimo septuagesimo VI kalend septembris