Charter Document - 02520181

Charter Document - 02520181


Charter Number: 02520181
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1270
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Suboriri solet a gestis hominum multa calumpnia nisi lingua bonorum virorum testes adhibeantur aut scriptura Innotescat igitur presentibus et futuris quod ego Fridericus de Torringen divina ammonitus inspiratione proprietatem predii Wisenzhart cum voluntate Soffie uxoris mee cum omnibus appendiciis pro mea parentumque meorum animabus dedi cenobio sancte Marie in Raitenhaslach possidendum et fratrum usui profuturum Idemque predium solverant a Hainrico cognomento Ebroluinger pro XVIII Salzpurgensis monete solidis denariorum Insuper vendidi aliud predium vocabulo Ergrob pro tribus libris predicte monete cum omnibus usibus fratribus pretaxatis Unde ne qua in posterum possit oriri calumpnia donationem meam subscriptione testium et presentis scripture munimine roboravi Acta sunt autem hec incarnati verbi anno MCCLXX Hii sunt testes dominus Chunradus abbas in Raitenhaslach et frater Chunradus ibidem cellerarius Wolricus plebanus de Titmeningene Orttolfus plebanus de Fridolfingen Cono de Walde Ortolfus de Gehai Chunradus de Entueld Wernhardus dictus Zvchsuerti Wolricus Wise et alii plurimi et honesti