Charter Document - 02520180

Charter Document - 02520180


Charter Number: 02520180
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1269
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Heinricus dei gratia palatinus comes Rheni dux Bawarie universis Christi fidelibus in perpetuum Etsi generaliter omnibus vite religiose professoribus ad misericordie opera nos benivolos offeramus ob eius amorem cuius melior est misericordia super vite singulari tamen gratia circa ea loca ducimur que progenitorum nostrorum privata dinoscuntur munificentia viguisse Karissimorum igitur videlicet proavi avi et patris nostri felicis memorie devota vestigia subsequentes ecclesie de Raitenhasela Cisterciensis ordinis Saltzburgensis dyoecesis de speciali gratia confirmavimus vini et frumenti ac aliorum victualium suorum liberum transitum in Purchusen et in Scherding ut sine exactione ac impedimento illic debeant pertransire adicientes insuper ut singulis annis una vice in locis predictis duo talenta salis proprii sui et ampli ligaminis possint transvehere libere sine muta Universis igitur officialibus nostris in locis eisdem districte precipimus ut sic eidem ecclesie predicta conservent ne suis inpedimentis nostram intentionem evacuent a mercede sed potius hylarem datorem ac ministros liberales divina gratia perpetuis premiorum remuneret incrementis In cuius rei testimonium presentem litteram conscribi fecimus nostri sigilli robore communitam Dat in Oting anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo sexagesimo nono non k marcii