Charter Document - 02520177
Charter Number: | 02520177 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1269 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Cum res gesta mandatur litteris universe calumpnie prevenitur materia ne prestetur litis occasio successori Declaretur ergo presentibus et futuris quod dominus Reinoldus plebanus de Regen cenobio Raitenhazlah eiusdem cenobitis delegavit X libras Ratisponensis monete ut sibi construeretur in Holerper vacaria solvens sibi diebus vite sue CCC caseos annuatim tali tamen apposita pactione ut singulis annis prefatis de formadiis LX denarii a cellerariis retineantur quibus ut in anniversario Reinoldi de Perndorf patris delegatoris fratres monasterii consolentur Sane notandum si forte pestilentia aut aliquod infortunium prefatam deleverint vacariam quamdiu eam possidet sua debet pecunia restaurare Post obitum autem predicti plebani formadii pretaxati in tres dividantur partes una pars videlicet centum casei dentur pro piscibus et aliis bonis pitantiis quibus in anniversario ipsius fratres consolentur ut ea die serventius necnon devotius pium redemptorem pro anima eius valeant exorare Sic anniversario Reinoldi de Perndorf patris sepedicti plebani cum secunda parte agatur per omnia Cum tercia vero parte in anniversario Mahtildis matris sepedicti delegatoris sicut cum prima sic cum tercia parte fratres per omnia consolentur Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant in testimonium et cautelam presentem cedulam ego frater Chunradus abbas predicte domus et ego Reinoldus plebanus de Regen cum subnotatis testibus sigillorum nostrorum dedimus munimine roboratam Hii sunt testes Wernhardus prior Heinricus subprior Chvnradus cellerarius Heinricus subcellerarius Rvodolfus custos Chunradus magister conversorum et alii plurimi et honesti Acta sunt hec incarnati verbi anno MCCLXIX