Charter Document - 02520175

Charter Document - 02520175


Charter Number: 02520175
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1268
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Que geruntur in tempore ne labantur cum lapsu temporis et ne possit eis in posterum aponi calumpnia literarum solent apicibus ac testimonio perhennari Innotescat ergo presentibus et futuris quod ego Chunradus de Horbach propter gravamina que fratres monasterii sancte Marie in Raitenhaslach a patre meo pie memorie in ecclesia Perchirchena indebite pertulerunt compunctus divina gracia cum consilio ac voluntate domini Alrani de Hals in remedium anime patris et matris mee necnon in remissionem peccaminum meorum atque pro recompensatione predium meum Haid cum omnibus appenditiis suis delegavi fratribus pretaxatis tali tamen conditione ut usque ad finem septem annorum inde accipiant XXX denarios annuatim post annos autem septem cum plenis eiusdem predii reditibus dempta omnium inpeticione donavi libere fratribus sepedictis perpetuo possidendum In cuius rei testimonium et cautelam presentem cedulam ego Chunradus de Horbach et ego Alranus de Hals cum subnotatis testibus sigillorum nostrorum dedimus munimine roboratam Hii sunt testes dominus abbas Chunradus de Raitenhaslach et Chunradus cellerarius eiusdem domus Siboto plebanus de Schoenperch Hainricus ministerialis de Mosdorf Wolfelinus vicedominus Wilhalmus de Chunratingen et alii plurimi et honesti Acta hec incarnati verbi MCCLXVIII