Charter Document - 02520172
Charter Number: | 02520172 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1268 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Hainricus de Horbach singulis et universis presentibus sive nobis succedentibus ad cognoscendam rei facte veritatem hoc scriptum intuentibus salutem in omnium auctore Que geruntur in tempore ne labantur cum lapsu temporis et ne possit eis in posterum calumpnia apponi litterarum solent apicibus ac testimonio perennari Innotescat ergo presentibus et futuris quod ego H[ainricus] de Horbach divina gracia conpunctus propter gravamina que fratres monasterii sancte Marie in Raitenhaselach a patre meo pie memorie in ecclesia Perchirchen receperunt in remedium patris et matris mee necnon in remissionem peccatorum meorum predium meum Haide cum omnibus suis attinenciis delegavi fratribus pretaxatis tali tamen condicione ut usque ad finem Septem annorum inde XXX denarios accipiant annuatim post annos autem septem cum plenis eiusdem predii reditibus dempta omnium impeticione contuli libere dominis sepedictis perpetuo possidendum In cuius rei testimonium et cautelam ego H[ainricus] de Horbach et ego Al[ramus] de Hals cum subnotatis testibus sigillorum nostrorum presentem cedulam dedimus roboratam Testes autem sunt hii dominus Chvnradus abbas de Raitenhaselach frater Chvnradus cellerarius maior eiusdem loci dominus Al[ramus] de Hals Woluelinus vicedominus illustris du eis Bawarie H[ainricus] de Mosdorf Marquardus de Aich Hainricus iudex de Gisenhusen Vlricus Refs Wilhalmus de Chvonratingen Fridericus de Crispilsteten et alii quam plures in domino fideles Acta sunt hec anno MCCLXVIII indictione undecima